Requiem

Espressivomusic.com

INTROITUS

Requiem

 

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Exaudi orationem meam, ad te omnis care veniet.

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

SEQUENTIA

Requiem

 

Dies irae, dies illa

solvet saeclum in favilla,

teste David cum Sibylla.

 

Quantus tremor est futurus,

quando iudex est venturus,

cuncta stricte discussurus?

 

Tuba mirum spargens sonum,

per sepulchra regionum,

coget omnes ante thronum.

 

Mors stupebit et natura,

cum resurget creatura,

iudicanti responsura.

 

Liber scriptus proferetur

in quo totum continetur,

under mundus iudicetur.

 

Iudex ergo cum sedebit,

quidquid latet, apparebit;

nil inultum remanebit.

 

Quid sum miser tunc dicturus?

Quem patronum rogaturus,

cum vix iustus sit securus?

 

Rex tremendae maiestatis,

qui salvandos salvas gratis,

salva me, fons pietatis.

 

Recordare, Iesu pie,

quod sum causa tuae viae:

ne me perdas illa die.

 

Quarens me, sedisti lassus:

redemisti crucem passus:

tantus labor non sit cassus.

 

Iuste iudex ultionis,

donum fac remissionis

ante diem rationis.

 

Ingemisco tamquam reus:

culpa rubet vultus meus:

supplicanti parce, Deus.

 

Qui Mariam absolvisti,

et latronem exaudisti,

mihi quoque spem dedisti.

 

Preces meae non sunt dignae:

sed tu bonus fac benigne,

ne perenni cremer igne.

 

Inter oves locum praesta,

et ab haedis me sequestra,

statuens in parte dextra.

 

Confutatis maledictis,

flammis acribus addictis:

voca me cum benedictis.

 

Oro supplex et acclinis,

cor contritum quasi clinis:

gere curam mei finis.

 

Lacrymosa dies illa

qua resurget ex favilla

iudicantus homo reus.

 

Huic ergo parce, Deus:

Pie Iesu Domine,

dona eis requiem. Amen.

KYRIE

Requiem

 

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

OFFERTORIUM

Requiem

 

Domine Iesu Christe, Rex gloriae, libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis infernis et de profundu lacu:

libera eas de ore leonis; ne absorbeat eas tartarus, ne cadant in obscurum.

Sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam. Quam olim Abrahae promisisti et semini eius.

Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus:

tu suscipe pro animabus illis,

quarum hodie memoriam facimus;

fac eas, Domine, de morte transire ad vitam.

Quam olim Abrahae promisisti et semini eius..

SANCTUS

Requiem

 

Sanctus, sanctus, sanctus, Domine Deus Sabaoth, pleni sunt caeli et terra gloria tua. Osanna in excelsis.

AGNUS DEI

Requiem

 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

dona eis requiem.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

dona eis requiem.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

dona eis requiem sempiternam.

BENEDICTUS

Requiem

 

Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.

COMMUNIO

Requiem

 

Lux aeterna luceat eis, Domine, cum sanctis tuis in aeternam: quia pius es.

Requiem aeternam dona eis, Domine; et lux perpetua luceat eis

Copyright © All Rights Reserved

Attila Gracza 2016